Notice descriptive
1 J 922 - Fragments d'un manuscrit liturgique en latin : offices du samedi après le troisième dimanche de Carême, du 4e dimanche de Carême, du jeudi saint et du matin du vendredi saint. Parchemin de 29 lignes, Moyen Age, XIIIe siècle ? Dimensions maximales : 31 cm de haut x 22,5 cm de large. 2 feuillets. Contient notamment.
* Feuillet 1 fragmentaire de 27 lignes : extrait du E 21/2, BB1, délibérations de Valbonne, XVIe siècle. Messe du samedi après le troisième dimanche de Carême. Lettrine I au verso.
Recto : Daniel, XIII : « [.] testimonium […]morior, cum nichil horum fecerim, que isti malitiose composuerunt adversum me. Exaudivit autem Dominus vocem ejus. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum junioris cui nomen Danihel. Et exclamavit voce magna et dixit : Mundus ego sum a sanguine hujus. Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ? Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui estis filii Israel, non judicantes, neque quod [verum est cognos]centes, condemp[…] Domino : Innocentem et justum non [interficies. Nunc] ergo si vidisti eam, die sub qua arbore videris [eos col]loquentes sibi. [Qui] ait : Sub cino. Dixit Daniel : Recte mentitus es [in] caput tuum. Ecce enim Angelus domini, accepta sententia ab eo, scindet te medium. Et amoto eo, jussit [venire] alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : sic faciebatis filiabus Israel, et ille timentes loquebantur vobis : sed […] Juda non sustinuit iniquitatem vestram. […] ».
Verso : [extrait de Daniel, XIII, suite] : « [….] Domini, gladium […]te medium, et interficiat […]. exclamavit itaque omnis coetus vocem magna, et benedixerunt Dominum, qui salvat sperantes in se. Et consurrexerunt adversus duos presbitoris [ ?] convicerat enim eos Danihel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum suum et interfecerunt eos ; et salvatus est sanguis innoxius in die illa. [Évangile selon saint Jean, VIII, récit de la femme adultère] : secundum Johannem. In illo tempore perrexit Jesus in montem Oliveti et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum. Et sedens docebat eos. Adducunt autem scribæ et pharisei mulierem in adulterio deprehensam : et […] eam in medio ante Jhesum, et dixerunt ei Magister, hec mulier modo deprehensae [ ?] est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ? Hec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jhesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans, scribebat in terra. Audientes autem, unus post unum exiebant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jhesus, et mulier in medio stans. Erigens autem se Jhesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt, qui te accusabant ? Nemo te condempnavit ? Que dixit : Nemo, Domine. Dixit autem ei Jhesus : Nec ego te condempnabo. Vade, jam amplius noli peccare. Ad Galatas. […] Lectio Beati Pauli apostoli ad Galatas. [lecture de saint Paul aux Galates, ouvrant le quatrième dimanche de Carême] ».
* Feuillet 2, 29 lignes : office du jeudi saint et du matin du vendredi saint. Lettrines I au verso.
Recto [évangile selon saint Jean, XIII, 25] : « […] Domine quis es. Respondit Ihesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Symonis Scariotis et post buccellam tunc introivit in illum Sathanas dicit ei Ihesus quod facis fac citius hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Ihesus eme ea que opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret cum accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox. [Cum] exisset dicit Ihesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo. Si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificavit [eum in se]met ipso et continuo [clarificabit] eum. [lecture d'Osée, VI, 1-6] « Lectio Ose prophete : [..] Dominus Deus : in tribulatione sua mane consurgunt ad me [venite et revertamur] ad Dominum quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit [nos] vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu [eius sciemus] sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi duculum [praeparatus est] egressus eius et veniet quasi imber nobis temporan[eus] et serotinus terrae quid faciam tibi Effaim quid faciam [tibi Iuda] misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros man[e pertransiens] propter hoc dolui in prophetis occidi eos in verbis oris me[i et] iudicia mea quasi lux egredientur quia misericordia volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta ». [Livre de l'exode, XII, 1-4, exode de Moyse] : « Lectio libri exodi : Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Egypti : Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in [mensibus] anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis : Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumat vicinum suum, qui conjunctus est domui ejus, juxta numerum animarum, que [sufficere] / ».
Verso : [suite directe de l'exode de Moyse, v. 4] « possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus ; juxta qu[…]tolletis editis et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius ; immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Et sument de sanguine ejus ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum ; et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed assum tantum igni ; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. Et os ejus non confringetis. Nec remanebit ex eo quicquam usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes ; est enim Phase id est Transitus Domini. [évangile selon saint Jean, XVIII, v 1-8, arrestation de Jésus] : […] Secundum Johannem. In illo tempore, egressus est Jhesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jhesus convenerat illuc cum discipulis suis. Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et Phariseis ministros, venit illuc cum lanternis, et facibus, et armis. Jhesus autem sciens omnia que ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem queritis ? Responderunt ei : Jhesum Nazarenum. Dicit eis Jhesus : ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis : ego sum. Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit : Quem queritis ? Illi autem dixerunt : Jhesum Nazarenum. Respondit Jesus. ». -
Moyen Age-Moyen Age

Présentation du contenu :
Provenant des fonds notariaux.
Modalités d'entrée :
Contrat : Non
Communicabilité :
Immédiate
Contexte : Pièces isolées et petits fonds.